monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10 > sectio 310 > sectio 177 > sectio 384 > sectio 2 > sectio 141 > uwbM.p.th.q.1a.50 > sectio > 22
Beda, De Natura Rerum, XXI. Argumentum de cursu lunae per signa. <<<     >>> XXIII. Ubi non sit et quare.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XXII. De eclipsi solis et lunae. [

BRIDEF. RAM. GLOSSAE. Coitum. Quando in media lumen solis aufertur a terris. Non enim potest per corpus lunae venire ad eos qui tunc sub luna sunt: et hoc est solis eclipsis. Sin autem illam lineam me diam aut hinc aut inde transitum fecerit, lumen a sole accipiens, defectum solis non facit. Non enim inter solem et terram positam tunc, sed ex lateribus solis esse manifestum est. Deficere sol abusive dicitur, quia nullum detrimentum patitur: luna autem verisimili ratione deficit, quia aufertur ab ea per omnia lumen, non tamen nisi cum plena fuerit.

(De eclypsi solis figura utilis.)

Si terra maior esset quam luna. Sed luna maior est quam terra, ideo potest abscondere lumen solis, ut non videatur a terra. Martianus luna terram esse maiorem certissimis approbat argumentis. Luna namque deficiente in australibus mundi partibus, id est, in Aegypto, in Aethiopia, umbra eius non amplius quam quatuor obscurat climata, id est, primum dema Diameroes, secundum Diasennes, tertium Dialexandrias, quartum Diarrhodu. Sed Ptolemaei regis geometrae decimam octavam partem totius terreni ambitus, in his quatuor climatibus contineri confirmant. Sed quia illa umbra minor sit lunari corpore sub triplo, luna enim umbram suam triplo superat, ut novenarius ternarium sequitur: ut quia lunaris umbra decimam octavam partem totius terrae tenuit, ipsa luna cuius umbra est, sextam tenere eiusdem terrae necesse sit. Terra igitur sexies maior est ipsa luna. Umbram autem lunae terram decies octies superare manifestum est. Hinc est, quod umbra lunae decima octava pars sit totius terrae, ipsa vero luna sexta terrae pars est.

A priori. A priori, id est, a Martio, vel ab illo, in quo fuerit defectus prius.

Eumdem bis in triginta diebus. Non est hoc mirum. Defecit enim sol in novilunio, id est, prima luna, et luna in plenilunio. Potest ergo defectus utriusque inter quindecim dies evenire.

Sed ne in singulis mensibus eclipsis fieret. Latitudo signiferi circuli duodecim partes, id est, duodecim vias habet, quas luna singulis mensibus perlustrat. Quantum enim spatium graditur sol per duodecim dies in longitudine signiferi, tantum spatium habet latitudo eiusdem signiferi. Luna enim non potest pati defectum, nisi in ea linea fuerit superius, in qua sol inferius. Unde fit ut diversae lineae latitudinis signiferi circuli, per quas luna egreditur, succurrant ei, ne patiatur defectum, etiam et diversa altitudo absidum succurit ei in hoc: aliquando enim procul a terris est, aliquando prope. Et quando prope, si in una linea fuerint, tunc patitur defectum: et quando in iliis signis fit quae altius nobis super terram, id est, quae altius super verticem, non patitur defectum. Quando vero in illis quae sunt nobis prope terrae, id est, quae sunt nobis australia, tunc patitur.

Latitudo signiferi. Si enim luna mediam signiferi lineam teneret sicut sol, in omni plenilunio eclipsin pati necesse esset. Potest enim superius vel inferius sole inter suum agere, ac per hoc latitudine signiferi liberatur, ne defectum patiatur.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Solem interventu lunae. Quae faciunt ad exactiorem huius capitis explicationem, supra exposita sunt in veteri Commentario.

]


1 Solem interventu lunae, lunamque terrae obiectu nobis perhibent occultari; sed solis defectum non nisi novissima primave fieri luna, quod vocant coitum, lunae autem non nisi plena. Non posse autem totum solem adimi terris intercedente luna, si terra maior esset quam luna. Omnibus autem annis fieri utriusque sideris [A, B, C, defectus.] defectum statutis diebus horisque [Hic dicunt addit A.] sub terra; nec tamen cum superne fiant ubique cerni, aliquando propter nubila, saepius globo terrae obstante convexitatibus mundi; et lunae defectum aliquando quinto mense a priori, solis vero septimo fieri.
2 Eumdem bis in triginta diebus super terras occultari, sed ab aliis hoc cerni; quondam in quindecim diebus utrumque sidus defecisse, semel iam, mira ratione, lunam in occasu defecisse, utroque super terras conspicuo sidere. Sed ne singulis mensibus eclipsis fieret, latitudo signiferi lunam superius inferiusve transmittit.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.228 bnf1615.266 bnf8671.61 bnf11130.76 bnf13013.43 csg248.87 csg250.133 csg251.39

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik